Quote
"Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit."
"Multas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias, Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequiquam alloquerer cinerem. Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi, Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, ave atque vale."

Gaius Valerius Catullus, known as Catullus, was a Latin neoteric poet of the late Roman Republic. His surviving works remain widely read due to their popularity as teaching tools and because of their personal or sexual themes.
"Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit."
"Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo contusus aratro, Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; Multi illum pueri, multae optavere puellae."
"Omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum."
"Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam."
"Vivamus, mea Lesbia, atque amemus rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda."
"Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque?"