Quote
"Quas inter vultu petulans Elegea propinquat."
S
Silvae"Silvaque quae fixam pelago Nesida coronat."
"Quas inter vultu petulans Elegea propinquat."
"Crimine quo merui, juvenis placidissime divum, quove errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque et simulant fessos curvata cacumina somnos, nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror aequoris, et terris maria adclinata quiescunt."
"Tu cujus placido posuere in pectore sedem blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes improba, sed medius per honesta et dulcia limes, incorrupte fidem nullosque experte tumultus et secrete, palam quod digeris ordine vitam, idem auri facilis contemptor et optimus idem comere divitias opibusque immittere lucem."
"Hunc Galatea vigens ausa est incessere bello."
"Jamque et flere pio Vesuvina incendia cantu mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes."
"Exsere semirutos subito de pulvere vultus, Parthenope, crinemque adflato monte sepultum pone super tumulos et magni funus alumni."