SHAWORDS
J

Jordanes

Jordanes

Jordanes

author
4Quotes

Jordanes, also written as Jordanis or Jornandes, was a 6th-century Eastern Roman bureaucrat, of Gothic descent, who became a historian later in life.

Popular Quotes

4 total
Quote
"Volentem me parvo subvectum navigio oram tranquilli litoris stringere et minutos de priscorum, ut quidam ait, stagnis pisciculos legere, in altum, frater Castali, laxari vela compellis relictoque opusculo, quod intra manus habeo, id est, de adbreviatione chronicorum, suades, ut nostris verbis duodecem Senatoris volumina de origine actusque Getarum ab olim et usque nunc per generationes regesque descendentem in uno et hoc parvo libello choartem: dura satis imperia et tamquam ab eo, qui pondus operis huius scire nollit, inposita. Nec illud aspicis, quod tenuis mihi est spiritus ad inplendam eius tam magnificam dicendi tubam: super omne autem pondus, quod nec facultas eorundem librorum nobis datur, quatenus eius sensui inserviamus, sed, ut non mentiar, ad triduanam lectionem dispensatoris eius beneficio libros ipsos antehac relegi. Quorum quamvis verba non recolo, sensus tamen et res actas credo me integre retinere. Ad quos et ex nonnullis historiis Grecis ac Latinis addedi convenientia, initium finemque et plura in medio mea dictione permiscens."
J
Jordanes
Quote
"Vir in concussione gentium natus in mundo, terrarum omnium metus, qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta formidabili de se opinione vulgata. Erat namque superbus incessu, huc atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret; bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, supplicantium exorabilis, propitius autem in fide semel susceptis; forma brevis, lato pectore, capite grandiore, minutis oculis, rarus barba, canis aspersus, semo nasu, teter colore, origenis suae signa restituens. Qui quamvis huius esset naturae, ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentia gladius Martis inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus."
J
Jordanes
Quote
"Post quorum obitum cum Bleda germano Hunnorum successit in regno, et, ut ante expeditionis, quam parabat, par foret, augmentum virium parricidio quaerit, tendens ad discrimen omnium nece suorum. Sed librante iustitia detestabili remedio crescens deformes exitus suae crudelitatis invenit. Bleda enim fratre fraudibus interempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, universum sibi populum adunavit, aliarumque gentium, quas tunc in dicione tenebat, numerositate collecta, primas mundi gentes Romanos Vesegothasque subdere praeoptabat."
J
Jordanes
Quote
"Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vobis oportet audire. Quid autem aliud vos quam bellare consuetum? Aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? Magnum munus a natura animos ultione satiare. Adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferunt bellum. Adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. Nota vobis sunt quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine coeunt et acies testudineque conectunt. Vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis cita victoria quaerere, unde se continet bellum. Abscisa autem nervis mox membra relabuntur, nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis aduersarii mortem reposcat aut inlaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant. Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? Quis denique Meotidarum iter maiores nostros aperuit tot saeculis clausum secretum? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio. Non fallor eventu: hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt. Primus in hoste tela coiciam. si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est."
J
Jordanes

Similar Authors & Thinkers