Quote
"Per varios usus artem experientia fecit, Exemplo monstrante viam."
M
Marcus ManiliusMarcus Manilius
Marcus Manilius
Marcus Manilius was a Roman poet, astrologer, and author of a poem in five books called Astronomica.
"Per varios usus artem experientia fecit, Exemplo monstrante viam."
"Quot post excidium Troiae sunt eruta regna? Quot capti populi? quoties Fortuna per orbem Servitium imperiumque tulit, varieque revertit?"
"Omnia mortali mutantur lege creata, Nec se cognoscunt terræ vertentibus annis, Et mutant variam faciem per sæcula gentes, At manet incolumis mundus suaque omnia servat."
"Labor est etiam ipse voluptas."
"Rationi nulla resistunt. Claustra nec immensæ moles, ceduntque recessus: Omnia succumbunt, ipsum est penetrabile cœlum."
"Impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso."
"Facile est ventis dare vela secundis, Fecundumque solum varias agitare per artes, Auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa Materies niteat."
"Materiae ne quaere modum; sed perspice vires Quas ratio, non pondus habet; ratio omnia vincit."
"Semper enim ex aliis alias proseminat usus."
"Nascentes morimur, finisque ab origine pendet."
"Quis cœlum possit nisi cœli munere nosse? Et reperire deum nisi qui pars ipse deorum est?"
"Quis credat tantas operum sine numine moles Ex minimis, caecoque creatum foedere mundum?"