SHAWORDS
P

Paul Hentzner

Paul Hentzner

Paul Hentzner

author
2Quotes

Paul Hentzner was a German lawyer who published an account of his travels in England during the late Elizabethan era.

Popular Quotes

2 total
Quote
"Sunt Angli graves ut Germani, magnifici domi forisque magna assectantium famulorum agnimi secum trahunt, quibus in sinistro brachio scuta ex argento facta appendunt, et non immerito vexantur illos caudas a tergo habere. In saltationibus et arte musica excellunt. Sunt enim agiles et alacres, licet crassiores corporibus quam Galli. Mediam capitis partem capillos detondent, utroque latere illaeso. Sunt boni nautae et insignes pyratae, astuti, fallaces, et furaces. Londini singulis annis ultra, sicuti vulgo fertur, suspenduntur. Decapitatio minoris apud ipsos est infamiae quam strangulatio. Ire prope murum honoratior est locus. Frequens falconum et accipitrum apud nobiles in venationibus usus. In edendo civiliores Gallis, parcius utuntur pane, carnibus vero largius, quas optime assant. In potum copiose immittunt saccarum. Tegumenta lectorum sunt tapetia, etiam apud rusticos. Laborant frequenter lepra, alba vulgo dicta, quam primis Normannorum temporibus in Angliam irrepsisse fama est. In aedibus duas plaerunque contignationes habent, excepto Londino, ubi tres, raro quatuor, reperiuntur. Aedificant ex ligno vel, qui lautioris sunt fortunae, ex coctis lateribus. Tecta habent depressioria, quae ditiores plumbo tegunt."
P
Paul Hentzner
Quote
"Sunt potentes in praeliis, undiquaque debellant adversarios, nullumque penitus patiuntur iugum servitutis. Delectantur quoque valde sonitibus, qui ipsis aures implent, uti explosionibus tormentorum, tympanis et campanarum boatu, ita ut Londini multi qui se inebriaverint turrem unam vel alteram exercitii causa ascendant et per horas aliquot campandis signum dent. Si quem exterum egregia forma et statura ornatum vident dolore dicunt quod non sit homo Anglicus, vulgo Englishmen."
P
Paul Hentzner

Similar Authors & Thinkers