SHAWORDS
Walafrid Strabo

Walafrid Strabo

Walafrid Strabo

author ·

Walafrid, alternatively spelt Walahfrid, nicknamed Strabo, was an Alemannic Benedictine monk and theological writer who lived on Reichenau Island in southern Germany.

Popular Shayari & Quotes

Quote
"Haec quia non Tyrio Germania tingitur ostro, Lata nec ardenti se Gallia murice iactat, Lutea purpurei reparat crementa quotannis Ubertim floris, tantum qui protinus omnes Herbarum vicisse comas virtute et odore Dicitur, ut merito florum flos esse feratur. * * * Huic famosa suus opponunt lilia flores, Longius horum etiam spirans odor imbuit auras, Sed si quis nivei candentia germina fructus Triverit, aspersi mirabitur ilicet omnem Nectaris ille fidem celeri periisse meatu. Hoc quia virginitas fama subnixa beata Flore nitet, quam si null us labor exagitarit Sordis et inliciti non fregerit ardor amoris, Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum Integritatis eat, foetor mutabit odorem."
Walafrid StraboWalafrid Strabo
Quote
"Ruris enim quaecunque datur possessio, seu sit Putris harenoso qua torpet glarea tractu, Seu pingui molita graves uligine fetus, Collibus erectis alte sita, sive iacenti Planitie facilis, clivo seu vallibus horrens; Non negat ingenuos holerum progignere fructus, Si modo non tua cura gravi compressa veterno Multi plices holitoris opes contemnere stultis Ausibus assuescit, callosasque aere duro Detrectat fuscare manus et stercora plenis Vitat in arenti disponere pulvere qualis. Haec non sola mihi patefecit opinio famae Vulgaris, quaesita libris nec lectio priscis; Sed labor et studium, quibus otia longa dierum Postposui, expertum rebus docuere probatis."
Walafrid StraboWalafrid Strabo