Quote
"Britannia insula a quodam Bruto, consule Romano, dicta."
H
Historia BrittonumHistoria Brittonum
Historia Brittonum
"Britannia insula a quodam Bruto, consule Romano, dicta."
"Ego Nennius Sancti Elbodugi discipulus aliquis excerpta scribere curavi, quae hebitudo gentis Britanniae deiecerat, quia nullam peritiam habuerunt neque ullam commemorationem in libris posuerunt doctores illius insulae Britanniae. Ego autem coacervavi omne quod inveni tam de annalibus Romanorum quam de cronicis sanctorum patrum, et de scriptis Scottorum Saxonumque et ex traditione veterum nostrorum."
"Et Hengistus omni familiae suae jussit et unusquisque artavum suum sub pede in medio ficonis sui poneret: "Et quando clamavero ad vos et dixero Eu, nimet saxas!, cultellos vestros ex ficonibus vestris educite, et in illos irruite, et fortiter contra illos resistite…" Et conventum adduxerunt, et in unum convenerunt, et Saxones, amicialiter locuti, in mente interim vulpicino more agebant, et vir juxta virum socialiter sederunt. Hengistus, sicut dixerat, vociferatus est, et omnes seniores trecenti Guorthigirni regis jugulati sunt."
"Duodecimum fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta viri de uno impetu Arthur; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis victor extitit."
"Tunc Arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus Brittonum, sed ipse dux erat bellorum."
"Regni tui figura tentorium est; duo vermes duo dracones sunt; vermis rufus draco tuus est; et stagnum figura hujus mundi est. At ille albus draco illius gentis, quae occupavit gentes et regiones plurimas in Britannia, et paene a mari usque ad mare tenebunt, et postea gens nostra surget, et gentem Anglorum trans mare viriliter deiciet."