Quote
"Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: Σίβυλλα τί θέλεις; respondebat illa: ἀποθανεῖν θέλω."
P
PetroniusPetronius
Petronius
Gaius Petronius Arbiter was a Roman courtier during the reign of Nero. He is generally believed to be the author of the Satyricon, a satirical novel believed to have been written during the Neronian era.
"Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: Σίβυλλα τί θέλεις; respondebat illa: ἀποθανεῖν θέλω."
"Primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando, effecistis ut corpus orationis enervaretur et caderet."
"Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus."
"Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est! Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. Ergo vivamus, dum licet esse bene."
"Grandis et, ut ita dicam, pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit."
"Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere adflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit."
"Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant qui necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, ‘soli in scolis relinquentur’. Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore—nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint—sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo."
"Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat."
"Qualis dominus talis est servus."
"Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians."
"Canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem."
"Raram fecit mixturam cum sapientia forma."