Quote
"leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt. ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi."
